The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 3 › Colossians 3:2

Colossians 3:2

quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. + 3.2 Quæ sursum. Spiritualia, quæ significabantur per carnales observantias, hæc sunt, gloria æterna et quæ ad eam ducunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Set your affection on things above, not on things on the earth.

In Context

1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: + 3.1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.

3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. + 3.3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.

Read all of Colossians 3

Cross References

1 Chronicles 22:19Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.

Psalms 49:11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. + 49.11 Cognovi omnia volatilia. AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ. 1

Psalms 91:14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. + 91.14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. 1

Proverbs 23:5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.

Luke 12:15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 3:1Colossians 3Colossians 3:3 →