The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:43

Luke 9:43

Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. + 9.43 Et increpavit. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, sed hominem amando refovere donec sanatum spiritualibus reddat patribus Ecclesiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were all amazed at the mighty power of God. But while they wondered every one at all things which Jesus did, he said unto his disciples,

In Context

42Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. + 9.42 Et cum accederet. Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a dæmonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiæ multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.

44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. + 9.44 Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.

Read all of Luke 9

Cross References

Psalms 139:14Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.] + 139.14 Verumtamen. CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. Habitabunt cum vultu tuo. Quia Deum, sicut est, videbunt.

Matthew 17:22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. + 17.22 Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.

Mark 9:30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. + 9.30 Occident eum, etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impræmeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet lætificare quia die tertia resurrecturus est.

Luke 5:9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:

Luke 8:25Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? + 8.25 Mirati sunt ad invicem. Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Ad regionem Gerasenorum. Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.

Acts 3:10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. + 3.10 Stupore et exstasi. Id est, pavore et excessu mentis. Dicitur etiam exstasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur. Cucurrit, etc. BEDA. Salvato Isræle per apostolos, cucurrit omnis mundus, etc., usque ad solus per orbem pacificum tenet imperium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:42Luke 9Luke 9:44 →