Romans 2:10
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Psalms 15:2Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. + 15.2 Conserva, etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judæorum 1
Proverbs 3:16Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. + 3.16 Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra. Visione suæ divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam æternam.
Proverbs 8:18Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. + 8.18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.
Isaiah 26:12Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. + 26.12 Domine, dabis. ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.