The Bible Software
Esdræ · Vulgata Clementina

Esdræ 1

1Liber Esdræ prophetæ secundus, filii Sarei, filii Azarei, filii Helciæ, filii Sadaniæ, filii Sadoch, filii Achitob,

2filii Achiæ, filii Phinees, filii Heli, filii Ameriæ, filii Asiel, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziæ, filii Borith, filii Abisei, filii Phinees, filii Eleazar,

3filii Aaron, ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxerxis regis Persarum.

4Et factum est verbum Domini ad me, dicens,

5Vade, et nuncia populo meo facinora ipsorum, et filiis eorum iniquitates, quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum:

6quia peccata parentum ipsorum in illis creverunt. Obliti enim ei sacrificaverunt diis alienis.

7Nonne ego eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis? Ipsi autem irritaverunt me, et consilia mea spreverunt.

8Tu autem excute comam capitis tui, et projice omnia mala super illos: quoniam non obedierunt legi meæ. Populus autem est indisciplinatus.

9Usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?

10Reges multos propter eos subverti. Pharaonem cum pueris suis, et omnem exercitum ejus percussi.

11Omnes gentes a facie eorum perdidi, et in Oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi, et omnes adversarios eorum interfeci.

12Tu vero loquere ad eos, dicens: Hæc dicit Dominus.

13Nempe ego vos per mare transmeavi, et plateas vobis initio munitas exhibui. Ducem vobis dedi Moysen, et Aaron sacerdotem:

14lucem vobis per columnam ignis præstiti, et magna mirabilia feci in vobis: vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.

15Hæc dicit Dominus omnipotens: Coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis:

16et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmurastis.

17Ubi sunt beneficia, quæ præstiti vobis? Nonne in deserto cum esuriretis, proclamastis ad me,

18dicentes, Ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Ægyptiis, quam mori in deserto hoc.

19Ego dolui gemitus vestros, et dedi vobis manna in escam. Panem angelorum manducastis.

20Nonne cum sitiretis, petram excidi, et fluxerunt aquæ in saturitate? propter æstus foliis arborum vos texi.

21Divisi vobis terras pingues: Chananæos, et Pherezæos, et Philisthæos, a facie vestra projeci: quid faciam vobis adhuc: dicit Dominus?

22Hæc dicit Dominus omnipotens. In deserto cum essetis in flumine Amorrhæo sitientes, et blasphemantes nomen meum,

23non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aquam, dulce feci flumen.

24Quid tibi faciam Jacob? Noluisti obedire Juda. Transferam me ad alias gentes, et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.

25Quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam. Petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor.

26Quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. Maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.

27Non quasi me dereliquistis, sed vosipsos, dicit Dominus.

28Hæc dicit Dominus omnipotens, Nonne ego vos rogavi, ut pater filios, et ut mater filias, et ut nutrix parvulos suos,

29ut essetis mihi in populum, et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios, et ego vobis in patrem?

30Ita vos collegi, ut gallina pullos suos sub alas suas. Modo autem quid faciam vobis? Projiciam vos a facie mea.

31Oblationem cum mihi attuleritis, avertam faciem meam a vobis. Dies enim festos vestros, et neomenias et circumcisiones repudiavi.

32Ego misi pueros meos, prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis, et laniastis corpora eorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.

33Hæc dicit Dominus omnipotens, Domus vestra deserta est: Projiciam vos sicut ventus stipulam,

34et filii procreationem non facient: quoniam mandatum meum neglexerunt, et quod malum est coram me, fecerunt.

35Tradam domos vestras populo venienti, qui me non audientes credunt: quibus signa non ostendi, facient quæ præcepi.

36Prophetas non viderunt, et memorabuntur iniquitatum eorum.

37Testor populi venientis gratiam, cujus parvuli exultant cum lætitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credentes quæ dixi.

38Et nunc frater aspice, quæ gloria: et vide populum venientem ab oriente,

39quibus dabo ducatum Abraham, Isaac, et Jacob, et Osee, et Amos, et Michææ, et Joël, et Abdiæ, et Jonæ,

40et Nahum, et Habacuc, Sophoniæ, Aggæi, Zachariæ, et Malachiæ, qui et angelus Domini vocatus est.

← Ii Paralipomenon 36Read In The App, Free →Esdræ 2 →

Study Esdræ 1

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

12345678910