The Bible Software
Esdræ · Vulgata Clementina

Esdræ 4

1Et respondit ad me angelus, qui missus est ad me, cui nomen Uriel,

2et dixit mihi, Excedens excessit cor tuum in sæculo hoc, et comprehendere cogitas viam Altissimi.

3Et dixi: Ita Domine meus. Et respondit mihi, et dixit: Tres vias missus sum ostendere tibi, et tres similitudines proponere coram te.

4de quibus mihi si renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam, quam desideras videre, et docebo te, unde sit cor malignum.

5Et dixi: Loquere Domine meus. Et dixit ad me: Vade pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem, quæ præteriit.

6Et respondi, et dixi: Quis natorum poterit facere, ut me interroges de his?

7Et dixit ad me: Si essem interrogans te, dicens: Quantæ habitationes sunt in corde maris, aut quantæ venæ sunt in principio abyssi, aut quantæ venæ sunt super firmamentum, aut qui sunt exitus paradisi:

8diceres mihi fortassis, in abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in cælum umquam ascendi.

9Nunc autem non interrogavi te, nisi de igne, et vento, et die, per quem transisti, et a quibus separari non potes: et non respondisti mihi de eis.

10Et dixit mihi: Tu quæ tua sunt, tecum coadolescentia, non potes cognoscere:

11et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam, et jam exterius corrupto sæculo intelligere corruptionem evidentem in facie mea?

12Et dixi illi: Melius erat nos non esse, quam adhuc viventes vivere in impietatibus, et pati, et non intelligere de qua re.

13Et respondit ad me, et dixit: Proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem.

14Et dixerunt: Venite et eamus, et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nobis, et faciamus nobis alias silvas.

15Et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem, et dixerunt: Venite ascendentes, debellemus silvas campi, ut et ibi consummemus nobismetipsis aliam regionem.

16Et factus est cogitatus silvæ in vanum, venit enim ignis, et consumpsit eam.

17Similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim arena, et prohibuit eos.

18Si enim esses judex horum, quem inciperes justificare, aut quem condemnare?

19Et respondi, et dixi: Utique vanam cogitationem cogitaverunt. Terra enim data est silvæ, et mari locus portare fluctus suos.

20Et respondit ad me, et dixit: Bene tu judicasti, et quare non judicasti tibimetipsi?

21Quemadmodum enim terra silvæ data est, et mare fluctibus suis: sic qui super terram inhabitant, quæ sunt super terram intelligere solummodo possunt: et qui super cælos quæ super altitudinem cælorum.

22Et respondi, et dixi: Deprecor te Domine, ut mihi detur sensus intelligendi.

23Non enim volui interrogare de superioribus tuis, sed de his quæ pertranseunt per nos quotidie. Propter quid Israël datus in opprobrium gentibus, quem dilexisti populum, datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptæ nusquam sunt:

24et pertransivimus de sæculo, ut locustæ, et vita nostra stupor et pavor, et nec digni sumus misericordiam consequi.

25Sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et de his interrogavi.

26Et respondit ad me, et dixit: Si fueris plurimum scrutatus, frequenter miraberis: quoniam festinans festinat sæculum pertransire,

27et non capit portare, quæ in futuris temporibus justis repromissa sunt: quoniam plenum iniustitia est sæculum hoc et infirmitatibus.

28De quibus autem interrogas, dicam: seminatum enim est malum, et necdum venit destructio ipsius.

29Si ergo non inversum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ubi seminatum est bonum.

30Quoniam gramen seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio: et quantum impietatis generavit usque nunc, et generat usque cum veniat area?

31Æstima autem apud te gramen mali seminis, quantum fructum impietatis generavit:

32quando secatæ fuerint spicæ, quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere?

33Et respondi et dixi: Quomodo, et quando hæc? Quare modici et mali anni nostri?

34Et respondit ad me, et dixit mihi: Non festines tu super Altissimum. Tu enim festinas inaniter esse super ipsum. Nam excessus tuus multus.

35Nonne de his interrogaverunt animæ justorum in promptuariis suis, dicentes, Usquequo spero sic? et quando veniet fructus areæ mercedis nostræ?

36Et respondit ad ea Jeremiel archangelus, et dixit: Quando impletus fuerit numerus seminum in vobis, quoniam in statera ponderavit sæculum,

37et mensura mensuravit tempora, et numero numeravit tempora, et non commovit, nec excitavit usquedum impleatur prædicta mensura.

38Et respondi, et dixi: O dominator Domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.

39Et ne forte propter nos non impleantur justorum areæ, propter peccata inhabitantium super terram.

40Et respondit ad me, et dixit: Vade et interroga prægnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix ejus retinere partum in semetipsa?

41Et dixi, Non potest Domine. Et dixit ad me, In inferno promptuaria animarum matrici assimilata sunt.

42Quemadmodum enim illa festinat quæ parit effugere necessitatem partus: sic et hæc festinat reddere ea quæ commendata sunt.

43Ab initio tibi demonstrabitur de his quæ concupiscis videre.

44Et respondi, et dixi: Si inveni gratiam ante oculos tuos: et si possibile est, et si idoneus sum,

45demonstra mihi, si plusquam præteritum sit habet venire, aut plura pertransierunt supra quàm futurum est.

46Quid pertransivit, scio: quid autem futurum sit, ignoro.

47Et dixit ad me: Sta super dexteram partem, et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.

48Et steti, et vidi: et ecce fornax ardens transiit coram me. Et factum est, cum transiret flamma, vidi, et ecce superavit fumus.

49Post hæc transiit coram me nubes plena aquæ, et immisit pluviam impetu multam: et cum transiisset impetus pluviæ, superaverunt in ea guttæ.

50Et dixit ad me: Cogita tibi sicut crescit pluvia amplius quàm guttæ, et ignis quàm fumus: sic superabundavit quæ transivit mensura. Superaverunt autem guttæ, et fumus:

51et oravi, et dixi, Putas vivo usque in diebus illis? vel quid erit in diebus illis?

52Respondit ad me, et dixit, De signis, de quibus me interrogas, ex parte possum tibi dicere: de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.

← Esdræ 3Read In The App, Free →Esdræ 5 →

Study Esdræ 4

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

12345678910