Esdræ 2
1Hæc dicit Dominus: Ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
2Mater quæ eos generavit, dicit illis, Ite filii, quia ego vidua sum et derelicta.
3Educavi vos cum lætitia, et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo vestro, et quod malum est coram eo, fecistis.
4Modo autem quid faciam vobis? Ego vidua sum et derelicta: ite filii, et petite a Domino misericordiam.
5Ego autem te pater testem invoco super matrem filiorum, qui noluerunt testamentum meum servare,
6ut des eis confusionem, et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
7Dispergantur in gentes nomina eorum, deleantur a terra: quoniam spreverunt sacramentum meum.
8Væ tibi Assur, qui abscondis iniquos penes te. Gens mala, memorare quid fecerim Sodomæ et Gomorrhæ,
9quorum terra jacet in piceis glebis et aggeribus cinerum: sic dabo eos, qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
10Hæc dicit Dominus ad Esdram, Nuncia populo meo, quoniam dabo eis regnum Jerusalem, quod daturus eram Israël.
11Et sumam mihi gloriam illorum, et dabo eis tabernacula æterna, quæ præparaveram illis.
12Lignum vitæ erit illis in odore unguenti, et non laborabunt, neque fatigabuntur.
13Ite, et accipietis. Rogate vobis dies paucos, ut immorentur. Jam paratum est vobis regnum: vigilate.
14Testare cælum et terram. Contrivi enim malum, et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
15Mater amplectere filios tuos, educa illos in lætitia. Sicut columba confirma pedes eorum: quoniam te elegi, dicit Dominus.
16Et resuscitabo mortuos de locis suis, et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in Israël.
17Noli timere mater filiorum: quoniam te elegi, dicit Dominus.
18Mittam tibi adiutorium pueros meos Isaiam, et Jeremiam, ad quorum consilium sanctificavi, et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus,
19et totidem fontes fluentes lac et mel: et montes immensos septem, habentes rosam et lilium, in quibus gaudio implebo filios tuos.
20Viduam justifica, pupillo judica, egenti da, orphanum tuere, nudum vesti,
21confractum et debilem cura, claudum irridere noli, tutare mancum, et cæcum ad visionem claritatis meæ admitte.
22Senem et juvenem intra muros tuos serva:
23mortuos ubi inveneris, signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
24Pausa et quiesce populus meus, quia veniet requies tua.
25Nutrix bona nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
26Servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet: eos ego enim requiram de numero tuo.
27Noli fatigari. Cum enim venerit dies pressuræ et angustiæ, alii plorabunt: et tristes erunt: tu autem hilaris et copiosa eris.
28Zelabunt gentes, et nil adversus te poterunt, dicit Dominus.
29Manus meæ tegent te, ne filii tui gehennam videant.
30Jucundare mater cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.
31Filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de lateribus terræ, et misericordiam cum illis faciam: quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
32Amplectere natos tuos usque dum venio, et præstem illis misericordiam: quoniam exuberant fontes mei, et gratia mea non deficiet.
33Ego Esdras præceptum accepi a Domino in monte Oreb, ut irem ad Israël: ad quos cum venirem, reprobaverunt me, et respuerunt mandatum Domini:
34Ideoque vobis dico gentes, quæ auditis, et intelligitis, Expectate pastorem vestrum, requiem æternitatis dabit vobis: quoniam in proximo est ille, qui in fine sæculi adveniet.
35Parati estote ad præmia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per æternitatem temporis.
36Fugite umbram sæculi hujus: accipite jucunditatem gloriæ vestræ. Ego testor palam salvatorem meum.
37Commendatum donum accipite et jucundamini, gratias agentes ei qui vos ad cælestia regna vocavit.
38Surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.
39Qui se de umbra sæculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.
40Recipe Sion numerum tuum, et conclude candidatos tuos qui legem Domini compleverunt.
41Filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus. Roga imperium Domini ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.
42Ego Esdras vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis collaudabant Dominum.
43Et in medio eorum erat juvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus imponebat coronas, et magis exaltabatur: Ego autem miraculo tenebar.
44Tunc interrogavi angelum, et dixi: Qui sunt hi, Domine?
45Qui respondens dixit mihi: Hi sunt qui mortalem tunicam deposuerunt, et immortalem sumpserunt, et confessi sunt nomen Dei: Modo coronantur, et accipiunt palmas.
46Et dixi angelo: Ille juvenis, quis est, qui eis coronas imponit, et palmas in manus tradit?
47Et respondens dixit mihi: Ipse est filius Dei, quem in sæculo confessi sunt: ego autem magnificare eos cœpi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.
48Tunc dixit mihi angelus: Vade, annuncia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.