Esdræ 9
1Et respondit ad me, et dixit, Metiens metire tempus in semetipso: et erit cum videris, quando transierit pars quædam signorum quæ prædicta sunt,
2tunc intelliges quoniam ipsum est tempus in quo incipiet Altissimus visitare sæculum quod ab eo factum est.
3Et quando videbitur in sæculo motio locorum, et populorum turbatio,
4tunc intelliges quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante te ab initio.
5Sicut enim omne quod factum est in sæculo initium habet, pariter et consummationem, et consummatio est manifesta:
6sic et Altissimi tempora initia habent manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummationes in actu et in signis.
7Et erit, omnis qui salvus factus fuerit, et qui poterit effugere per opera sua et per fidem in qua credidistis,
8relinquetur de prædictis periculis, et videbit salutare meum in terra mea, et in finibus meis, quoniam sanctificavi me a sæculo.
9Et tunc miserebuntur qui nunc abusi sunt vias meas: et in tormentis commorabuntur hi qui eas projecerunt in contemptu.
10Qui enim non cognoverunt me, viventes beneficia consecuti:
11et qui fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,
12et cum adhuc esset eis apertus pænitentiæ locus, non intellexerunt, sed spreverunt: hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.
13Tu ergo noli adhuc curiosus esse, quomodo impii cruciabuntur: sed inquire quomodo justi salvabuntur, et quorum sæculum, et propter quos sæculum, et quando.
14Et respondi, et dixi,
15Olim locutus sum, et nunc dico, et postea dicam: quoniam plures sunt qui pereunt, quàm qui salvabuntur:
16sicut multiplicatur fluctus super guttam. Et respondit ad me, et dixit,
17Qualis ager, talia et semina: et quales flores, tales et tincturæ: et qualis operator, talis et creatio: et qualis agricola, talis cultura: quoniam tempus erat sæculi.
18Et nunc cum essem parans eis his qui nunc sunt; antequam fieret sæculum, in quo habitarent: et nemo mihi contradixit.
19Tunc enim quisque, et nunc creatur in mundo hoc parato, et messe indeficienti, et lege investigabili corrupti sunt mores eorum.
20Et consideravi sæculum, et ecce erat periculum propter cogitationes quæ in eo advenerunt.
21Et vidi, et peperci ei valde: et servavi mihi acinum de botro, et plantationem de tribu multa.
22Pereat ergo multitudo quæ sine causa nata est, et servetur acinus meus, et plantatio mea: quia cum multo labore perfeci.
23Tu autem si adhuc intromittas septem dies alios, sed non jejunabis in eis:
24Ibis in campum florum, ubi domus non est ædificata: et manducabis solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis, et vinum non bibes, sed solummodo flores:
25deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam, et loquar tecum.
26Et profectus sum, sicut dixit mihi in campum, qui vocatur Ardath, et sedi ibi in floribus. Et de herbis agri manducavi, et facta est esca earum mihi in saturitatem.
27Et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra fœnum, et cor meum iterum turbabatur sicut ante.
28Et apertum est os meum, et inchoavi dicere coram Altissimo, et dixi,
29O Domine, te nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quod non calcatur, et infructuoso, quando erant exeuntes de Ægypto: et dicens dixisti,
30Tu Israël audi me, et semen Jacob intende sermonibus meis.
31Ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificabimini in eo per sæculum.
32Nam patres nostri accipientes legem, non servaverunt, et legitima mea non custodierunt, et factus est fructus legis non parens: nec enim poterat, quoniam tuus erat.
33Nam qui acceperunt, perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.
34Et ecce, consuetudo est, ut, cum acceperit terra semen, vel navem mare, vel vas aliquod escam vel potum: cum fuerit exterminatum id, in quo seminatum est, vel in quod missum est:
35simul id quod seminatum, vel missum est, vel quæ suscepta sunt, exterminantur, et suscepta jam non manent apud nos: sed nobis sic non factum est.
36Nos quidem qui legem accepimus peccantes perivimus, et cor nostrum quod suscepit eam:
37nam lex non periit, sed permansit in suo labore.
38Et cum loquerer hæc in corde meo, respexi oculis meis, et vidi mulierem in dextera parte, et ecce hæc lugebat, et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta ejus discissa, et cinis super caput ejus.
39Et dimisi cogitatus, in quibus eram cogitans, et conversus sum ad eam, et dixi ei,
40Ut quid fles? et quid doles animo? Et dixit ad me,
41Dimitte me Domine meus, ut defleam me, et adjiciam dolorem: quoniam valde amaro sum animo, et humiliata sum valde.
42Et dixi ei, Quid passa es? dic mihi. Et dixit ad me,
43Sterilis fui ego famula tua, et non peperi, habens maritum annis triginta.
44Ego enim per singulas horas, et per singulos dies, et annos hos triginta deprecor Altissimum nocte ac die.
45Et factum est, post triginta annos exaudivit me Deus ancillam tuam, et vidit humilitatem meam, et attendit tribulationi meæ, et dedit mihi filium: et jucundata sum super eum valde ego, et vir meus, et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.
46Et nutrivi eum cum labore multo.
47Et factum est cum crevisset, et venisset accipere uxorem, feci diem epuli.