The Bible Software
Esdræ · Vulgata Clementina

Esdræ 8

1Et respondit ad me, et dixit: Hoc sæculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.

2Dicam autem coram te similitudinem Esdra. Quomodo autem interrogabis terram, et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit: sic et actus præsentis sæculi.

3Multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.

4Et respondi, et dixi: Absorbe ergo anima sensum, et devora quod sapit.

5Convenisti enim obaudire, et prophetare volens. Nec enim tibi datum est spatium, nisi solummodo vivere.

6O Domine, si non permittes servo tuo, ut oremus coram te, et des nobis semen cordi, et sensui culturam, unde fructus fiat, unde vivere possit omnis corruptus, qui portabit locum hominis?

7Solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es:

8et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, et præstas membra: conservatur in igne et aqua tua creatio: et novem mensibus patitur tua plasmatio tuam creaturam quæ in ea creata est:

9ipsum autem quod servat, et quod servatur, utraque servabuntur: servataque quandoque iterum reddit matrix, quæ in ea creverunt.

10Imperasti enim ex ipsis membris, hoc est mamillis præbere lac fructui mamillarum,

11ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquod, et postea disponas eum tuæ misericordiæ.

12Enutristi eum tua justitia, et erudisti eum in lege tua, et corripuisti eum tuo intellectu:

13et mortificabis eum, ut tuam creaturam: et vivificabis eum, ut opus tuum.

14Si ergo perdideris eum qui tantis laboribus plasmatus est: tuo jussu facile est ordinari, ut et id quod fiebat servaretur.

15Et nunc Domine dicam, de omni homine tu magis scis: de populo autem tuo, ob quem doleo:

16Et de hereditate tua, propter quam lugeo: et propter Israël, propter quem tristis sum: et de Jacob, propter quem doleo:

17ideo incipiam orare coram te pro me, et pro eis: quoniam video lapsus nostros qui inhabitamus terram.

18Sed audivi celeritatem judicis qui futurus est.

19Ideo audi vocem meam et intellige sermonem meum, et loquar coram te.

20Initium verborum Esdræ priusquam assumeretur: et dixi, Domine, qui inhabitas sæculum, cujus oculi elevati in superna et aëre:

21et cujus thronus inæstimabilis, et gloria incomprehensibilis: cui astat exercitus angelorum cum tremore,

22quorum servatio in vento et igni convertitur: cujus verbum verum, et dicta perseverantia:

23cujus jussio fortis, et dispositio terribilis: cujus aspectus arefacit abyssos, et indignatio tabescere facit montes, et veritas testificatur:

24exaudi orationem servi tui, et auribus percipe precationem figmenti tui.

25Dum enim vivo, loquar: et dum sapio, respondebo:

26nec respicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.

27Nec intendas impia gentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.

28Nec cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tua timorem cognoverunt.

29Neque volueris perdere, qui pecudum mores habuerunt: sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.

30Nec indigneris eis qui bestiis pejores judicati sunt: sed diligas eos qui semper in tua justitia confidunt, et gloria.

31Quoniam nos et patres nostri talibus morbis languemus: tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.

32Si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis autem non habentibus opera justitiæ.

33Justi enim, quibus sunt opera multa reposita, ex propriis operibus recipient mercedem.

34Quid est enim homo, ut ei indigneris: aut genus corruptibile, ut ita amarus sis de ipso?

35In veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.

36In hoc enim annuntiabitur justitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum.

37Et respondit ad me, et dixit: Recte locutus es aliqua: et juxta sermones tuos, sic et fiet,

38quoniam non vere cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt ante mortem, ante judicium, ante perditionem:

39sed jucundabor super justorum figmentum, et memorabor peregrinationis quoque, et salvationis et mercedis receptionis.

40Quomodo ergo locutus sum, sic et est.

41Sicut enim agricola serit super terram semina multa, et plantationes multitudinis plantat, sed non in tempore omnia quæ seminata sunt, salvantur, sed nec omnia quæ plantata sunt, radicabunt: sic et qui in sæculo seminati sunt, non omnes salvabuntur.

42Et respondi, et dixi: Si inveni gratiam, loquar.

43Quomodo semen agricolæ si non ascenderit, aut non acceperit pluviam tuam in tempore, aut si corruptum fuerit multitudine pluviæ,

44sic periit: et similiter homo qui manibus tuis plasmatus est, et tu ei imago nominatus: quoniam similatus es ei, propter quem omnia plasmasti, et similasti semini agricolæ.

45Non irascaris super nos, sed parce populo tuo, et miserere hereditati tuæ. Tu autem creaturæ tuæ misereris.

46Et respondit ad me, et dixit: Quæ sunt præsentia præsentibus, et quæ futura futuris?

47Multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me: tibi autem frequenter et ipsi proximavi, iniustis autem numquam.

48Sed et in hoc mirabilis es coram Altissimo,

49quoniam humiliasti te sicut decet te. Et non judicasti te, ut inter justos plurimum glorificeris.

50Propter quod miseriæ multæ, et miserabiles efficientur eis qui habitant sæculum in novissimis: quia in multa superbia ambulaverunt.

51Tu autem pro te intellige, et de similibus tuis inquire gloriam.

52Vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitæ, præparatum est futurum tempus, præparata est abundantia, ædificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas et perfecta sapientia.

53Radix mali signata est a vobis: infirmitas, et tinea a vobis absconsa est: et in infernum fugit corruptio in oblivione.

54Transierunt dolores, et ostensus est in fine thesaurus immortalitatis.

55Noli ergo adjicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.

56Nam et ipsi accipientes libertatem, spreverunt Altissimum, et legem ejus contempserunt, et vias ejus dereliquerunt.

57Adhuc autem justos ejus conculcaverunt,

58et dixerunt in corde suo non esse Deum: et quidem scientes quoniam moriuntur.

59Sicut enim vos suscipient quæ prædicta sunt: sic eos sitis, et cruciatus, quæ præparata sunt: non enim voluit hominem disperdi.

60Sed et ipsi qui creati sunt, coinquinaverunt nomen ejus qui fecit eos: et ingrati fuerunt ei qui præparavit eis vitam.

61Quapropter judicium meum modo appropinquat.

62Quæ non omnibus demonstravi, nisi tibi, et tibi similibus paucis. Et respondi, et dixi:

63Ecce nunc Domine demonstrasti mihi multitudinem signorum, quæ incipies facere in novissimis: sed non demonstrasti mihi quo tempore.

← Esdræ 7Read In The App, Free →Esdræ 9 →

Study Esdræ 8

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

12345678910