Esdræ 10
1Et factum est, cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit, et mortuus est:
2et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandum me, et quievi usque in alium diem usque nocte.
3Et factum est, cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem: et surrexi nocte, et fugi: et veni sicut vides in hoc campo:
4et cogito jam non reverti in civitatem, sed hic consistere: et neque manducare, neque bibere, sed sine intermissione lugere, et jejunare usque dum moriar.
5Et dereliqui sermones in quibus eram, et respondi cum iracundia ad eam, et dixi,
6Stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum, et quæ nobis contingunt?
7Quoniam Sion mater nostra omni tristitia contristata et humilitate humiliata est, et luget validissime.
8Et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes sumus: quoniam omnes contristati sumus, tu autem contristaris in uno filio?
9Interroga enim terram, et dicet tibi: quoniam hæc est, quæ debeat lugere casum tantorum super eam germinantium.
10Et ex ipsa ab initio omnes nati et alii venient: et ecce, pene omnes in perditionem ambulant, et exterminium fit multitudo eorum.
11Et quis ergo debet lugere magis, nisi hæc quæ tam magnam multitudinem perdidit, quàm tu quæ pro uno doles? Si autem dicis mihi,
12Quoniam non est planctus meus similis terræ: quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum mœroribus peperi, et cum doloribus genui:
13terra autem secundum viam terræ, abiitque in ea multitudo præsens, quo modo evenit: et ego tibi dico,
14sicut tu cum labore peperisti, sic et terra dat fructum suum homini ab initio ei qui fecit eam.
15Nunc ergo retine apud temetipsam dolorem tuum, et fortiter fer qui tibi contigerunt casus.
16Si enim justificaveris terminum Dei, et consilium suum recipies in tempore, et in talibus collaudaberis;
17ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. Et dixit ad me,
18Non faciam, neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
19Et apposui adhuc loqui ad eam, et dixi,
20Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuadenti. Quot enim casus Sion? Consolare propter dolorem Jerusalem.
21Vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est, et altare nostrum demolitum est, et templum nostrum destructum est,
22et psalterium nostrum humiliatum est, et hymnus conticuit, et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est, et arca testamenti nostri direpta est, et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod invocatum est super nos, pene prophanatum est: et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et Levitæ nostri in captivitatem abierunt, et virgines nostræ coinquinatæ sunt, et mulieres nostræ vim passæ sunt, et justi nostri rapti sunt, et parvuli nostri perditi sunt, et juvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalidi facti sunt:
23et quod omnium majus, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua. Nam et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
24Tu ergo excute tuam tristitiam multam, et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis, et requiem faciet tibi Altissimus requietionem laborum.
25Et factum est, cum loquebar ad eam, facies ejus fulgebat subito et species, coruscus fiebat visus ejus, ut essem pavens valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
26Et ecce, subito emisit sonitum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a mulieris sono. Et vidi:
27et ecce, amplius mulier non comparebat mihi, sed civitas ædificabatur, et locus demonstrabatur de fundamentis magnis: et timui, et clamavi voce magna, et dixi,
28Ubi est Uriel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudine in excessu mentis hujus, et factus est finis meus in corruptionem, et oratio mea in improperium.
29Et cum essem loquens ego hæc, ecce venit ad me, et vidit me.
30Et ecce eram positus ut mortuus, et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam, et confortavit me, et statuit me super pedes meos, et dixit mihi,
31Quid tibi est? et quare conturbatus est intellectus tuus, et sensus cordis tui? et quare conturbaris? Et dixi,
32Quoniam dereliquisti me, et ego quidem feci secundum sermones tuos, et exivi in campum: et ecce vidi, et video quòd non possum enarrare. Et dixit ad me,
33Sta ut vir, et commonebo te. Et dixi,
34Loquere Domine meus tu in me, noli me derelinquere, ut non frustra moriar:
35quoniam vidi quæ non sciebam, et audio quæ non scio.
36Aut numquid sensus meus fallitur, et anima mea somniat?
37Nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. Et respondit ad me, et dixit,
38Audi me et doceam te, et dicam tibi de quibus times: quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
39Vidit rectam viam tuam, quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo, et valde lugebas propter Sion.
40Hic ergo intellectus visionis quæ tibi apparuit ante paululum.
41Quam vidisti lugentem, inchoasti consolari eam.
42Nunc autem jam speciem mulieris non vides, sed apparuit tibi civitas ædificari:
43et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, hæc absolutio est.
44Hæc mulier quam vidisti, hæc est Sion: et quoniam dixit tibi quam et nunc conspicies, ut civitatem ædificatam.
45Et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit triginta annis: propter quod erant anni scilicet triginta, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.
46Et factum est post annos triginta, ædificavit Salomon civitatem, et obtulit oblationes: tunc fuit quando peperit sterilis filium.
47Et quod tibi dixit, quoniam nutrivit eum cum labore, hoc erat, habitatio in Jerusalem.
48Et quoniam dixit tibi, quòd filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset, et contigisset ei casus, hoc erat, quæ facta est ruina Jerusalem.
49Et ecce, vidisti similitudinem ejus: et quoniam filium lugeret, inchoasti consolari eam: et de his quæ contigerunt, hæc erant tibi aperienda.
50Et nunc videt Altissimus, quoniam ex animo contristatus es, et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriæ ejus, et pulchritudinem decoris ejus.
51Propterea enim dixi tibi ut maneres in campo, ubi domus non est ædificata.
52Sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere hæc:
53propterea dixi tibi ut venires in agrum ubi non est fundamentum ædificii.
54Nec enim poterat opus ædificii hominis sustineri in loco ubi incipiebatur Altissimi civitas ostendi.
55Tu ergo noli timere, neque expavescat cor tuum: sed ingredere, et vide splendorem et magnitudinem ædificii, quantum capax est tibi visus oculorum videre:
56et post hæc audies quantum capit auditus aurium tuarum audire.
57Tu enim beatus es præ multis, et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.
58Nocte autem, quæ in crastinum futura est, manebis hic:
59et ostendet tibi Altissimus eas visiones supremorum, quæ faciet Altissimus his qui habitant super terram a novissimis diebus.
60Et dormivi illam noctem et aliam, sicut dixerat mihi.