The Bible Software
Esdræ · Vulgata Clementina

Esdræ 3

1Anno tricesimo ruinæ civitatis eram in Babylone, et conturbatus sum super cubiculo meo recumbens, et cogitationes meæ ascendebant super cor meum:

2quoniam vidi desertionem Sion, et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.

3et ventilatus est spiritus meus valde, et cœpi loqui ad Altissimum verba timorata,

4et dixi: O dominator Domine, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti populo,

5et dedisti Adam corpus mortuum: sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitæ, et factus est vivus coram te:

6et induxisti eum in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret.

7Et huic mandasti diligere viam tuam, et præterivit eam, et statim instituisti in eo mortem, et in nationibus ejus, et natæ sunt gentes, et tribus, et populi, et cognationes, quarum non est numerus.

8Et ambulavit unaquæque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant præcepta tua.

9Iterum autem in tempore induxisti diluvium super inhabitantes sæculum, et perdidisti eos.

10Et factum est in unoquoque eorum, sicut Adæ mori, sic his diluvium.

11Dereliquisti autem unum ex his Noë cum domo sua, et ex eo justi omnes.

12Et factum est, cum cœpissent multiplicari, qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas: et cœperunt iterato impietatem facere plus quam priores.

13Et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi virum ex his, cui nomen erat Abraham.

14Et dilexisti eum, et demonstrasti ei soli voluntatem tuam:

15et disposuisti ei testamentum æternum, et dixisti ei, ut non umquam derelinqueres semen ejus. Et dedisti ei Isaac, et Isaac dedisti Jacob et Esau.

16Et segregasti tibi Jacob, Esau autem separasti. Et factus est Jacob in multitudine magna.

17Et factum est cum educeres semen ejus ex Ægypto, adduxisti super montem Sina.

18Et inclinasti cælos, et statuisti terram, et commovisti orbem, et tremere fecisti abyssos, et conturbasti sæculum,

19et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terræmotus, et spiritus, et gelu, ut dares semini Jacob legem, et generationi Israël diligentiam.

20Et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.

21Cor enim malignum bajulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui de eo nati sunt.

22Et facta est permanens infirmitas, et lex cum corde populi, cum malignitate radicis: et discessit quod bonum est, et mansit malignum.

23Et transierunt tempora, et finiti sunt anni: et suscitasti tibi servum nomine David,

24et dixisti ei ædificare civitatem nominis tui, et offerre tibi in eadem thus et oblationes.

25Et factum est hoc annis multis, et deliquerunt qui habitabant civitatem,

26in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes ejus. Utebantur enim et ipsi corde maligno.

27Et tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum.

28Numquid meliora faciunt, qui habitant Babylonem? Et propter hoc dominabitur Sion?

29Factum est cum venissem huc, et vidissem impietates, quarum non est numerus: et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno, et excessit cor meum:

30quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes, et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum, et conservasti inimicos tuos, et non significasti.

31Nihil memini quomodo debeat derelinqui via hæc. Numquid meliora facit Babylon quàm Sion?

32aut alia gens cognovit te præter Israël? aut quæ tribus crediderunt testamentis tuis, sicut Jacob?

33Quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. Pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum.

34Nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in sæculo: et non invenietur nomen tuum, nisi in Israël.

35Aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram? aut quæ gens sic observavit mandata tua?

36Hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.

← Esdræ 2Read In The App, Free →Esdræ 4 →

Study Esdræ 3

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

12345678910